previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. [90]

quo modo igitur hoc in genere praesidi comparati1 accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas? quis enim nostrum2, [91] iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos3 unum in locum congregarunt eosque ex feritate4 illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem5, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt6, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus7 saepserunt. [92] atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus8 exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret9. altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusandoneque enim per omnis fuit idem fieri necesseat certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando.


1 praesid. compar. secl. Pluygers

2 vestrum ks

3 dissup. P: dissip. Bk ed. R.

4 feritate HGk: ecferitate P: effer. B rell.

5 res communem utilitatem continentes Lamb.

6 post nominatae sunt suppl. instituerunt Madv.

7 ut moenibus Rau

8 volumus Hk: nolimus P rell. praeter s (nolumus)

9 ut ... depelleret secl. Pluygers

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: