[98]
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus
quod intueri et quo cursum suum derigere1 debeant? id
quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus
sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui
volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores
civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum
dignitate homines ecferri2 ita convenit ut otio non3 prospiciant,
neque ullum amplexari otium quod abhorreat a
dignitate.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.