multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione1 ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. nunc iam2 nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur. itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes3 perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur4, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant5, id illi velle audire videantur. [105] num vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed6 valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. ac tamen7, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 condicione Richter
2 iam Ascens. 1531: tam P rell.: autem Lamb.
3 plebes P rell.: plebs G
4 amplexatur Madv.: malexatur P1: male vexatur P2 rell. (male laxatur G)
5 dicunt Halm (Balb. § 44)
6 sed ut Oehler: et Bake: sed ante multitudini transp. Koechly
7 Ac tamen P (hac tamen Bς): attamen G (§ 115) si quae P1: si qua P2 rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.