previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5.

hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum1 extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati. [12] ac postea quam est intellectum, M.2 Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem3 eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus4. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem5 ad rem gerendam excitarit, quos6 stimulos admoverit homini studioso fortasse7 victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor8 rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum9, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e10 nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus11 Italiae12 callis et pastorum stabula praeoccupare13 coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset. [13] hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora14 veniam; quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. verum haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus:


1 tum om. Schol.

2 M. suppl. Orelli

3 maiestate sua dign. Weidner: maiestatem suam dign. codd. (dignitatemque Halm.): cum maiestate sua dign. Madv.

4 C. Antonium consecutus est Halm. auct. edd. recc.: v. Cl. Qu. iii. 267

5 consulemq. P1: consulem quaestor Weidner

6 quos Schol.: quot P rell.

7 fortasse Schol.: fortassis P rell.

8 amor Gulielm.: amore codd., et ita Lamb. sine vocabulo et (PB), quod in P del. manus recentior, om. w. Num et 〈ardens〉 amore reip.?

9 accusandum acuendum Paul. Sed cf. §122; ad Fam. i, i, §1

10 e alt. s. l. P: om. G

11 nanctus P1: nactus P2 rell.

12 Italiae del. Paul: silvestres Eberhard: saltuum K. Busche (cf. Liv. xxii. 14. 8)

13 stabula praeoccupare Muell., Koch: stabulae praeclare P1, corr. m. 2 st. praeclara (stabuli praeclara Bςw): stabula praedari Halm1, Kayser: st. peragrare Madv., pervagari Wesenberg: stabula cepisset Novak, qui vocab. praeclare delet, ut librarii alicuius exclamationem. Num aest. int. nanctus 〈intra〉 callis et past. stabula praedari coepisset?

14 propriora PG1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: