[110]
an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus,
viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri,
cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit
populare? 'est enim homo iste populo Romano deditus.'
nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis
honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset,
usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde
ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam
ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam1 perduxit,
Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio
litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaei2 iuvabant
anagnostae, libelli pro vino etiam saepe3 oppignerabantur;
manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque
semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate
rei publicae consenescebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 deliciis Pantagathus reculam Latendorf: regulam codd.: tegulam C. Fr. Hermann, pergulam Bezzenberger, perulam Scheibe
2 sane Actaei scripsi, sane Attici Madv.: sane attę codd. (iuvabant anangnostae s. l. P2). Locus varie emendatus: sane ad haec Jeep, sane artes Luterbacher, suavitates Mueller, sanitatem Paul, savia te Hertz, ganeonem tamen andgraf. Fort. Nihil sane attente: 〈 non〉 iuv. anagn.
3 pro vino etiam saepe PBG: etiam pro vino saepe ks: etiam saepe pro vino w
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.