[20]
erat hic omnium sermo: 'est tamen rei
publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem opponam
labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae
sui libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc
annum quem sequatur; non deerit1 auctor et dux bonis.'
mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus
essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum
amicum et adfinem tum etiam fortem et gravem consulem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 derit P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.