[127]
videtisne igitur quantum intersit1 inter populum Romanum
et contionem? dominos contionum omni odio populi
notari, quibus autem consistere in operarum contionibus
non liceat, eos omni populi Romani significatione
decorari?
tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire
ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis2
captivis a quibus3 ad senatum missus erat Romae manere
maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias
comparatas et homines armatos?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.