[33]
quid? sua sponte homines in amicorum periculis
vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone
mutabit1? ne isti quidem quos legatos non modo nullo
senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute
legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae
casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia
bonorum et optime de salute patriae meriti periculum,
coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui
non licebit? idemque2 consules, si appellandi sunt consules
quos nemo est quin non3 modo ex memoria sed etiam ex
fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum,
producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac
peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae
tum contra me contraque rem publicam agebantur4 voce ac
sententia sua comprobaverunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.