[22]
quaero num quis
ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum
veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque
tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus
nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere
vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis,
locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres,
cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae
praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur,
miserisne viatorem qui M. Bibulum domo12 vi extraheret, ut,
quod in privatis semper est servatum, id3 te tribuno plebis
consuli4 domus exsilium esse non posset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.