'at hoc Galli negant.' at ratio1 rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus2 ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere3 ad unam quamque rem aestimandam4 momentoque suo ponderandam sapientiam5 iudicis6, videte7 ne multo vestrae8 maiores gravioresque partes sint9 ad cogitandum quam ad dicendum meae.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.