[42]
qua re si etiam
monendi estis a me, iudices1, quod non estis, videor hoc leviter2
pro mea3 auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere
homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari
sit diligenter vobis retinendos existimetis. fuit enim4
maior talium tum5 virorum in hac re publica copia; quae
cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori
consulebatur. quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus
apud iuventutem obsoletis, fortissimis6 autem7 hominibus
ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis
discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot
bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque
improvisa8 nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia
rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis
ac virtutis inflammandos putatis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.