previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [27]

vitia me hercule Cn. Planci res eae1 de quibus dixi tegere2 potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est3 enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et4 sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus5 est ut et contuberni necessitudo et adulescentis6 modestissimi pudor postulabat, quod7, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi8 et virtute9 et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis10 et propinquitatis11 et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis12 amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui13 cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se14 probatum sperare debet15. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem16 hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant. [28] in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut17 indicant hi18 principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob19 aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata20 confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.


1 Cn. Pl. res eae TE: res hae Cn. Pl. cett.

2 dixit agere (aeg- T) TE

3 est om. T

4 grav. et grav. viro et E

5 delectus Tc

6 adulescentis (adol- E) TE: adolescentuli cett.

7 quod qui b2ς

8 omni illi TE: illi omni cett.

9 et virt. TE: virt. cett.

10 vinclis PTE: vinculis cett.

11 appropinquitatis T

12 magni codd. (P lacer est): corr. Pantagathus

13 cui (cui qui ψc) b2ψς: qui (quibus ς mg., P lacer est) cett.

14 se om. P

15 sperare debet P: debet sperare cett.

16 qui qualem Keil

17 sic diligit hunc ut P

18 hi hi qui P qui om. P

19 sint ob sunt in P

20 suam et mandata PTEc1: et mandata sua cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: