[30]
omnibus igitur rebus ornatum hominem tam1 externis quam2
domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico
et nomine3, superiorem aliis, municipum4, vicinorum, societatum
studio, meorum temporum5 memoria, parem6 virtute,
integritate, modestia aedilem factum esse miraris?
hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis
adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione
quidem possit agnoscere. 'bimaritum7' appellas, ut verba
etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in
provinciam aliquem dicis8 libidinis causa, quod non crimen
est, sed impunitum in maledicto9 mendacium; raptam esse
mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute10 vetere
quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tam E: quam Ta: quem cett.
2 quam TEa: quem cett.
3 generis dico et nominis TE: generis et nominis dico cett.: corr. Garatoni
4 municipiorum T
5 meorum temporum TE: temporum meorum cett.
6 parem TE: partim a: patris cett.
7 bimaritum TE: maritum cett.
8 dicis ςb1ς: dicas cett. (ς mg.): dictitas Müller
9 maledicto TE: maledico cett.
10 iuventute TE: iuvene cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.