previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio1 domum decedens2 rogasset Granium quid tristis esset3; an quod reiectae auctiones4 essent: 'immo vero,' inquit, 'quod legationes5.' idem tribuno pl. potentissimo homini6, M. Druso, et7 multa in re publica8 molienti, cum ille eum salutasset et9, ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo vero tu, Druse, quid agis?' ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est10 oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas. [34] quae enim umquam Plancio vox fuit11 contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis12, sed eum ipsum13 dolorem hic tulit paulo apertius. communis14 ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua. [35] quamquam, iudices,—agnosco enim ex mepermulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut15 contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id16 dixisse dicunt. ego autem, si quid17 est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor18 cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id19 illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu20; si consulis, statuis21 etiam hunc a summo viro principem esse22 ordinis iudicatum.


1 edicto iustitio cχψ: edicio (-iticio E) iustitio (-cio T) TEa: edicto iusticia cett.

2 decedens TE, Lag. 9, Schol.: discedens b2ψ: descendens cett.

3 essem T: isset E

4 reiectae auctiones TE, Schol.: auctiones abχς: auctores cett.

5 legationes E, Schol.: legiones cett.

6 homini om. Schol.

7 et Kiehl: sed codd.

8 re p. TE: r. p. a: rem p. cett.

9 et suppl. Baiter dixisset TEa: dixit b1: dixissetque cett.

10 est TE, Schol.: om. cett. nostra TEa, Schol.: vestra cett.

11 Plancio vox fuit T: fuit Plancio (-ci E) vox cett.

12 fuit public. TE: public. fuit cett.

13 ipsum illum Tabg: om. E

14 communis TEb2k, ς mg.: cum minus cett.

15 sed aut TE, Schol.: sed cett.

16 id me E

17 quid quod TE

18 stomachor TE: stomachor vero cett.

19 id om. Schol.

20 casum TEa

21 statuis supplevi: splendor etiam Planci codd. (splendor Planci e margine irrepsisse videtur.

22 Cf. §§ 14, 49, 96) esse TE: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: