[37]
quid?
huiusce1 rei tandem2 obscura causa est, an et agitata tum3
cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die
copiosissime4 a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus?
hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et5
per hanc6 consensionem quae magis7 honeste quam vere8
sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione
corrumperet, eum9 maxime eis10 hominibus qui eius tribus
essent esse notum.' ita putavit senatus, cum reo tribus
ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem
fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed
tamen, si vel11 sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta
tribus ederetur, vix recusandum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.