previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [38] tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditorem1 et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libet2 enim tibi nescio quid etiam3 de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina4, quid cum Clustumina5? nam Maeciam6, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. [39] dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas7? quid enim potes8 dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? [40] tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces9 et tuos et tuorum amicorum10 necessarios, iniquos11 vel12 meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me13 ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? non enim, [41] si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.


1 venditorem emptorem Sylvius

2 Iubet T: iubet a

3 etenim T

4 Oufentina Baiter: Vfentina TE: Vientina cett.

5 Crustumina ς

6 Maeciam E: m. (iii p) eciam agp: etiam T: tertiam (tres ψς) etiam cett.

7 corruptas TE: om. cett.

8 potes Wunder: potest codd. (cf. § 7)

9 inscio convoces scripsi: insieco notes T: in sicco (in suto ς: in sicto ς mg.: inscio ς) notes (voces b1) codd.

10 amicorum TE: om. cett.

11 tu me ... iniquos del. Wunder

12 iniquos vel Orelli: vel (aut k) iniquos (inimicos bk) vel (om. b1) codd.: inimicos vel Garatoni

13 eos qui me TEa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: