previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [49]

sed cur1 sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium2, ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam3, daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae4 tabellae5. longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain6 tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis7 ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint8 praerogativa? quo quidem tempore, [50] Laterensis, si id9 facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura se10 fuerit multitudo. numquam enim fere11 nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano12 supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti13 esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo14 ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.


1 cur TEak: cur ego cett.

2 omnium om. T

3 largiri quispiam TE: quispiam largiri cett.

4 diribitae (-pite a) TEa: descriptae cett.

5 tabellae Wunder: renuntiatae codd. (glossema voc. tabellae expulit

6 ain TE: an cett.

7 iis Tk: his cett.

8 fuerint (-unt b1) ςb1: fuerit cett.

9 Later. si id TE: si id, Later. cett.

10 se suppl. hoc loco ed. V, post te ς mg., post omnis Cobet

11 fere TE: om. cett., Schol.

12 Romano om. Schol. est E: sunt T: fuit cett.

13 sicuti TE: sicut cett.

14 secundo loco Hirschfelder: fort. secundum (cf. Vat. 15)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: