previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [55] illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re1 recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis2. atque3 is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum4 graviter querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non5 eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?

sed neque tu haec exhibes6 neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum7 omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum8 suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur. [56] quibuscum me, iudices, pugnantem more meo9 pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere10 quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt11 illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae12 remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni13 fortunas innocentium subiciendas putetis. [57] multi amici accusatoris14, non nulli etiam nostri iniqui15, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius16 dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut17 neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit18 eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem19 aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi20' ne quid innocenti reo21 noceat oramus.


1 re om. Ta

2 ostendis TE: ostenderis (-ras k) cett.

3 atque Hirschfelder

4 iactatum Eςk: iactatus (-tari b2ψ2) bψ: iacturam cett.

5 cur non cur T

6 haec exhibes scripsi: haec habes TE: habes haec cett.

7 reorum b2ς: reum T: rerum cett.

8 iudicum TE: om. cett.

9 more meo TE, Schol.: meo more cett.

10 defugere Schol.: effugere cett.

11 sint TE

12 molestiae T

13 sermone TE

14 accusatores TEa

15 iniqui inimici Lambinus

16 latius nihil latius c2χ

17 ut ut aut c

18 aut quod erit TEc: atque erit Müller qui] si qui Koepk: quique Müller

19 autem suppl. Baiter

20 audivi TEp: auditu cett.

21 innoc. reo TE: reo innoc. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: