previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio1 parem, quis A.2 Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen3 eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim4 in virtute multi sunt5 adscensus, ut is maxime gloria6 excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres7, vix decimam partem reperies8 gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: 'cur iste fit9 consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?' honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti. [61] profers triumphos T. Didi10 et C. Mari et quaeris quid11 simile in Plancio. quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus12 ceperint quod triumpharant13, et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint14. rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc15 imperatore et tribunus in Macedonia militum16 fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit17. [62] immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eis18 reprehenduntur19 qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se20 afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore21 emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt22, sin autem emimus quem vilicum23 imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et24 innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus25, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?


1 C. Duellio Vrsinus: P. (om. T) Duellio (Duilio b2) codd.

2 A. suppl. Kayser

3 tamen TE: om. cett.

4 etenim TEc1: et enim cett.

5 multi sunt TE: multis cett.

6 max. gloria TE: gloria max. cett.

7 quaeres TEa: quaeras cett.

8 reperies bψ2ς; reperis cett.

9 fit sit TE

10 Didi TEa: om. cett. in lac.

11 quid sit Baiter

12 magistratus magg. TE: magis cett. ceperint TE: gesserint b2: laude fuerint digni b1ς: om. cett. in lac.

13 triumpharunt χς

14 propterea triumpharint suppi. Müller

15 Metello hoc Naugerius (2) (cf. § 27)

16 militum post trib. hab. k: del. Wunder

17 sit TE: om. cett.

18 iis E: his cett.

19 requiruntur Cobet

20 se TE: om. cett. afuisse T: abfuisse cett.

21 tectore TE: textore cett.

22 nesciunt TEa: nesciverit (-int b1c) cett.

23 vilicum Tc1k: villicum cett.

24 deligit te eorum et T med. om.

25 nemo est honore dignus TE, ς mg., p mg.: honore dignus (add. nemo b2ς) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: