[61]
profers triumphos T.
Didi1 et C. Mari et quaeris quid2 simile in Plancio. quasi
vero isti quos commemoras propterea magistratus3 ceperint
quod triumpharant4, et non, quia commissi sunt eis magistratus
in quibus re bene gesta triumpharent, propterea
triumpharint5. rogas quae castra viderit; qui et miles in
Creta hoc6 imperatore et tribunus in Macedonia militum7
fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis
quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris
num disertus sit8.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.