[69]
Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus,
quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest1 esse
iucundius, amplius quam quod2 pro Plancio facio facere
possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem
defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam
neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam
quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio
quin, cum3 per hunc me eis4 conservatum esse meminerim,
huius meritum in me recorder.
Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum
rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in
civitatem5 sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio
preces, quod neque6 Opimius suo nomine liberatus sit neque
Metelli7 Calidius.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.