previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum1 suum et familiae2 nobilissimae dicere3. [70] quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci4 facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt5 qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat? at enim nimis ego6 magnum beneficium Planci7 facio et, [71] ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. 'quod istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto8 plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuissequod fuit ullorum9 umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte10 existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil11 timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit12, inimicorum modestia13 non esse appetitam.


1 esse illum TE: illum esse cett.

2 familiae TE: familiae suae cett.

3 ducere T

4 Plancio Tbς

5 eiecerunt om. T

6 at ego nimiis T

7 Planci Lambinus: Plancio codd.: fort. in Plancio facio TE: iacto ς mg., p mg.: om. cett.

8 paulo post de isto TE: de isto paulo post cett.

9 ullorum TE: ullorum tantum requiro utrum putes odium cett.

10 forte TE: om. cett.

11 nihil TE: om. a: non cett.

12 sit est Madvig

13 modestia ςb1p: molestia cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: