previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3.

sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear1 in causa, si te aut a2 Plancio aut ab ullo3 dignitate potuisse4 superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa5 deducit. [7] quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur6, non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes7 in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio. [8] sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui8 praeteritus non est9. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod10 multo etiam minus esset11 ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius12 exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis13. itaque iam14 quoniam15 qua nolui16 ianua sum17 ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam18 esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum19 in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego20 ulla contumelia coner attingere.


1 conferri T

2 a om. T

3 ulla E

4 potuisse om. T

5 ipsa om. T tu in magistratibus Madvig: tu magni T: tum an E: tu (tune b2c) inanem cett.: tune aequum Lambinus (cf. § 13)

6 patitur Ta: paratur E

7 potes ς: potest cett. (ς mg.

8 est qui qui T

9 non est est TEa: ... non est ς

10 quod Sylvius: vel quod (id quod ψ2) codd.: quod vel Beroaldus

11 esset Eb2ψ2: esse a: essent T: est cett.

12 eius om. T exilio codd.: corr. Cobet

13 reprend. Zielinski (p. 177): reprehend. codd. (ita §§ 51, 75)

14 iam TEa: om. cett.

15 quoniam TE: quamquam cett.

16 volui TEab2c

17 sim ςb1gp

18 afut. T: affut Ea: abfut. cett.

19 iniquum inimicum E

20 eam ego TE: ego eam cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: