previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis1; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineor2 tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero3 quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae. [80] etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me4 adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum5 et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas6 sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? [81] quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus7 ubi8 alitus9 aut doctus est10 cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla11 exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum12 quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare. quae cum ita sint, [82] iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque13 in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum14 esse concedam petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud15 ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae16 forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.


1 laus aedilitatis del. Müller

2 distentor E

3 abiecero E: obiecero cett.

4 me virtutibus E

5 esse gratum TE: gratum esse cett. haec enim est T: est enim haec E: haec est enim (om. enim b) cett.

6 vitae iuc. TE: iuc. vitae cett.

7 mutus ille T

8 ubi TE: ubi ipse ςg: ipse ubi cett.

9 altus Priscian. X. 36

10 est om. E

11 nullae TE

12 ferum ferreum b1

13 crimini meque (neque T) TE: ori nimioque (minime a) cett.

14 gratum del. Keil

15 illud TE: id c: om. cett.

16 si quae TE: si qua cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: