[82]
iam succumbam, Laterensis, isti tuo
crimini meque1 in eo ipso in quo nihil potest esse nimium,
quoniam ita tu vis, nimium gratum2 esse concedam petamque
a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui
reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum
dicat esse. neque enim illud3 ad neglegendam meam gratiam
debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec
litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret.
quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae4 forte
sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria.
etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam
meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer
vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus
esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.