previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [83]

sed haec1 nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos2 causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id3 praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse4 ut miserabiliores epilogos possem dicere. non5 vobis videtur6 cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo7 disputare? [84] 'Rhodi8 enim,' inquit9, 'ego10 non fui'—me volt fuisse—'sed fui,' inquitputabam in Vaccaeis11 dicturum—'bis in Bithynia.' si locus habet reprehensionis ansam12 aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu13 in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem14, utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui15 causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil16 possumus. [85] admonuisti17 etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod18 in petitionem tuam19 dici potuisse; me id perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.


1 haec TE, Schol.: hoc cett.

2 in ludos TE: in locos ςb1k: illusos cett.

3 tu cum id T

4 exilio ambitum sanxisse Schol.: ex illo ambitu traxisse codd.

5 nonne Hirschfelder

6 videtur TEg: videor cett.

7 discipulo TE: om. cett.

8 Rhodi hodie TE

9 inquit om. b2cχψ, ed. R

10 ego TE, Schol.: om. cett.

11 Vaccaeis Nicaeis b2c1

12 ansam causam b1k, ed. V

13 tu TEaς: tum cett.

14 defenderem T, Schol.: defenderim cett.

15 qui TE: qui in cett.

16 negare nihil TE: nihil negare cett.

17 admonefecisti Schol.

18 aliquod TE, Schol.: aliquid cett.

19 petitionem tuam TE: petitione tum Schol.: petitione tua cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: