previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [86]

sed sunt haec leviora, illa vero gravia1 atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me2, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco3 illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti4 provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu5, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis6 altaribus effeminata secum et illos et7 consules facere acerbissime personabat8; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur. [87] at erat9 mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine10 hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint11 edictoque suo12 non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus13 ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae14 consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.


1 gravia TE: graviora cett.

2 me mehercule c2k

3 idcirco ed. V: idcirco me codd.

4 empti Gulielmius: emptis codd. (cf. Quir. 13)

5 exercitu TEa: exercitibus cett.

6 in religiosis Baiter

7 illos et TE: illos cett.

8 personabant TEa

9 aderat codd.: corr. Wunder (ita mox

10 nomine consulum T

11 sierint TE

12 suo om. T

13 indicia luctus TE: luctus indicia (iud- ςg) cett.

14 Catilinae del. Ernesti, tuetur Schol.: fort. catamitus (cf. Sen. 12 eius vir Catilina)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: