[86]
sed sunt haec leviora, illa vero gravia1 atque magna, quod
meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere
et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me
auxilio defuisse. ego vero fateor me2, quod viderim mihi
auxilium non deesse, idcirco3 illi auxilio pepercisse. qui enim
status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas
illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor
movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis
eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?
consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi,
sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus
declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit,
empti4 provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus
defecerant; qui exercitu5, qui armis, qui opibus plurimum
poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox
nefariis stupris, religiosis6 altaribus effeminata secum et illos
et7 consules facere acerbissime personabat8; egentes in locupletis,
perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.