previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36.

hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandumnam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe1 abundarunt, id mihi ipsi2 auxilium meum defuissetarmis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset. [88] vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum3 vincendi viderem, quem profecto non videbam4. Vbi enim mihi praesto fuissent5 aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat6, ea Ti. Graccho interempto iure7 optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores8 videbam. [89] hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae9 gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat10 invitissimis11 viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum12 senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam constantiam13, quod14 illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et15 laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit16 et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?


1 saepe TE: om. cett.

2 ipsum Tap

3 tum eum b2χς

4 quem ... videbam om. TEap1

5 mihi praesto fuiss. TE: praesto fuiss. mihi cett. fuisset ... fortis consul codd.: corr. Garatoni

6 ceperat TE: sumpserat cett.

7 iure viro E

8 esse ult. TE: ult. esse cett.

9 maximae ψς, ed. V: maxime cett.

10 constat hoc loco hab. TEa, post viris cett.

11 invitissimis E, ed. V: invictissimis cett.

12 non cum non Karsten

13 constantiam b2ψ2, Angelius: causam Klotz: om. cett.

14 quod TE: quo cett.

15 gloriam et Garatoni: gloriae codd.

16 voluit Taςbk

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: