[88]
vinci autem improbos a bonis fateor fuisse
praeclarum, si finem tum1 vincendi viderem, quem profecto
non videbam2. Vbi enim mihi praesto fuissent3 aut tam
fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam
L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis,
aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius,
qui arma quae privatus P. Scipio ceperat4, ea Ti. Graccho
interempto iure5 optimo sumpta esse defendit? esset igitur
pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud:
victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos
esse ultores6 videbam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.