mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re publica vitam ediderunt1—licet me desipere dicatis—numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo2 fuisset senatus populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in me3 fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem4? quae, si xx quiessem dies56, in aliorum vigiliam7 consulum recidissent. quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.