[94]
an, cum
videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si
non eum petat portum quem ego aliquando probavi1, sed alium
non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem
periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem
et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec
scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in
hac re publica et in aliis civitatibus monumenta2 nobis et3
litterae4 prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem,
sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum,
ratio concordiae postularet, esse defensas5. quod ego et
facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu6
in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam,
non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam
putabo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.