previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. [97] Cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ad1 Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi2; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius3 exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius4 ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris5 et utriusque filiorum manibus in navi6 tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi. [98] quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me7 abessent aliquot8 dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me9 transisse cognovitaudi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem10, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint11, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est. [99] O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in12 me incidit, cum13 complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae14 ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret15 sed, si16 acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet17. [100] qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me18 animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum19 et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam20, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit21, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.


1 ad supplevi

2 accessi om. T

3 potius Halm: vel potius codd. (cf. v. 18): potius vel Weiske

4 cuius T: huius cett.

5 et fratris TE: om. cett.

6 navi ψ2ς, Priscian. vii. 68: nave cett.

7 a me scripsi: tamen TE: tum (tunc cψ) cett.

8 aliquot TEa: aliquorum cett.

9 mare me Ec: mare Ta: me mare cett.

10 autem E: om cett.

11 sunt E

12 in om. Ta

13 cum om. T

14 quae om. Ta

15 timere T

16 sed qui si Vrsinus

17 velle TEa

18 ad me TE: om. cett.

19 mecum ed. V: metum codd.

20 vi me, vi, inquam (vinquam p) p, Orelli: vi inquam T: vi me, vi me inquam b2ψς: vi me cett.

21 discessisset T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: