previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [12]

venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri1, meum beneficium ad eum potius2 detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse3, semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum4, stultissimum5 hominemfuit6 enim tamen nobilisnon C. Fimbriam, novum hominemfuit enim et animi satis magni et consilised Cn. Mallium7, non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. 'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis; [13] me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus8 intererat, eo plus aberat9 a me, cum te10 non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti11. coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis12 quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti13, tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego quoque14,' inquiet15 populus Romanus16, 'ad ea te tempora revocavi ad quae tu te17 ipse servaras18. pete igitur eum magistratum19 in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi20 parati; tribuni pl. permagni interest qui sint. qua re aut redde21 mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'


1 viri boni T

2 potius hoc loco hab. TE, om. g, ante ad hab, cett.

3 voluisse (et add. E) semper sibi supplicari se TE: voluisse semper (-que add. c2) placuisse cett.

4 seranum TEa: serenum cett.: corr. Manutius

5 subtilissimum ς2b1

6 enim tamen ... hominem fuit T: om. cett.

7 Mallium ab2: Manlium cett.

8 quo plus E corr., b2ψ2: populus Tapχ: quo plus et populus (-lo ς) cett.

9 aberas Sylvius

10 cum te TEa: certe cett.

11 reliquisti TE: dereliquisti cett.

12 eis om. T

13 indicasti Lambinus: iudicasti codd.

14 quoque autem T: item Orelli

15 inquiet T: inquam et cett.

16 populus R. TEa: res p. cett.

17 te om. T

18 reservaras a1, Campe

19 magistratum macc. E: .cc. T

20 ludi Ernesti: iudi T: iudices E

21 mihi sunt ... aut redde TE: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: