previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [14]

haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est1 quod2 populo supplicetur, nihil quod diribitio3, nihil quod4 renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam5: 'hic familia consulari est, ille praetoria; [15] reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes6 sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus7; cedat consulari generi praetorium, ne8 contendat cum praetorio nomine9 equester locus.' sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen10 nos in11 impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus12? [16] qua re noli me ad contentionem vestrum13 vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id14 in iudicio ut fiat15 exprimis quod non fit in campo? 'hic quam ille16 dignior' perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius17? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam ego?' vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem18, sed impune tamen deberem dicere: 'non recte.' nam19 quid adsequerere20, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?


1 est iam E

2 quod quod a TEa

3 diribitio TE: diremtio a: direptio cett.

4 nihil quod supplicatio magistratuum add. codd.: del. Manutius

5 videro dicam TEa: video quid dicam cett.

6 omnes T: om. cett.

7 gradus Ea: gradum cett.

8 ne TE: nec cett.

9 nomine TE: om. cett.

10 tamen TEa: tanto ςb1g: in tanto cett.

11 in suppl. Baiter

12 requiremus TEa: requiramus cett.

13 vestrum istam k

14 id TE: om. cett.

15 ut fiat TEa: om. cett.

16 ille ille est Baiter

17 aequius TEa: equs p: aequum cett.

18 si dicerem TE: sic dicere cett.

19 nam ς mg., p mg., b1c2k: nunc cett.

20 assequerer codd.: corr. Manutius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: