previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [17]

quid? si populi quoque factum1 defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis2 hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum3, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando4 crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen5 miror cur6 huic potissimum irascare qui longissime a te afuit7. equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum8 fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis9 qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. [18] sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias10 et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num11 dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est12 nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusque13 veniamus.


1 factum om. T

2 ortis TE: om. cett.

3 vestram E

4 aliquando TE: om. cett.

5 tamen tantum b2ψ2

6 cur TE: cur tu cett.

7 afuit Ta: abfuit cett.

8 Fabium codd.: corr. Sylvius (cf. Verr. A. Pr. 19)

9 iis Ek: his cett.

10 alias TEab1k: aliis cett.

11 num TEb1ς: non cett.

12 est om. T

13 generis utriusque TE: utriusque generis cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: