8.
[19]
tu es e1 municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt2
plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia3
—tot4 ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e
praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi?
primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos
suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile
possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod
primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam
illam sellam curulem attulisset, mirandum in
modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est
municipium consularibus, nam malivolos non esse certo5
scio—numquam intellexi vehementius suorum6 honore7 laetari.
habemus hoc nos, habent nostra municipia.
[20]
quid ego de
me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope
dicam8 montesque faverunt9. num quando vides Tusculanum
aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,
num de Ti. Coruncanio municipe suo10, num de tot Fulviis11
gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem12
incideris13, etiam si nolis, erit tamen14 tibi fortasse etiam15
de nobis aliquid, sed certe16 de C. Mario audiendum. primum
igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in
hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.
[21]
deinde
tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed
tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius
praefectura plena virorum fortissimorum, sic17 ut nulla tota
Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem
videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem
vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii18—nam
plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit—
quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non
modo19 enim tribum Teretinam20, de qua dicam alio loco, sed
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam
et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam21 municipia
coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 e TE: ex cett.
2 sunt hoc loco hab. T, ante famil. E, post famil. cett., del. Wunder
3 Iuventia E: inventicia (iuv. T) cett.
4 tot quot b2cχψ: tot quot Wunder
5 certo TEa: certe cett.
6 suorum Hulderich: suorum municipum TE: hospitum suorum cett.
7 honore om. T
8 ipsi prope dicam TE, Schol.: prope dicam ipsi cett.
9 favebant Schol.
10 municipe suo del. Cobet (meliore numero)
11 Fulviis TEa: Fabiis cett.
12 at si in aliquem Arp. Schol.
13 inciderit TEa
14 etiam si nolis erit tamen erit Schol.
15 etiam TE, Schol.: om. cett.
16 sed certe (dr~e a) TEa: aliquid et cett.
17 sic est sic Mommsen
18 aerarii TE: aeritimi cett.
19 modo supplevi
20 Teretinam TE: Terentinam cett. (ubique)
21 nam scripsi: nostra TE: iam cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.