[22]
omnia
quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim
finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas
retinens veterem illum offici morem1, non infuscata
malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa2, non fallax,
non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam
urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus3,
nemo Casinas4, nemo Aquinas. tractus5 ille celeberrimus
Venafranus, Allifanus6, tota denique ea nostra ita7 aspera et
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se
huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque
nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice
cum legatione8 et9 testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine
quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari
fortunis quam non augeri dignitate.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.