previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [48] neque vero quid mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego1 non suscenseo, quod2 accusas3 eum quem ego defendo? 'inimicum ego4,' inquis, 'accuso meum.' et amicum ego defendo meum. 'non debes tu5 quemquam in6 coniurationis quaestione defendere.' immo nemo magis eum de quo nihil umquam est7 suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit8. 'cur dixisti testimonium in alios?' quia coactus sum9. 'cur damnati sunt?' quia creditum est. 'regnum est dicere in quem velis et10 defendere quem velis.' immo servitus est non dicere in quem velis et non11 defendere quem velis. ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud12 tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis. [49] at13 vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus14, hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non15 suscensuit, pater tuus16, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc17 nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda18 impediremur. at erat19 huic iudicio longe dissimilis illa contentio. tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini20, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere21 exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.


1 ego T: quoque ipse cett.

2 quod Tπ: qui cett.

3 accusas Tπabc: accuses cett.

4 inimicum ego T: inimicum cett.

5 tu Tπ: tamen cett.

6 in om. Tπacψ

7 umquam est T: est umquam E: est cett.

8 cognovit ac1, Lambinus: cogitavit cett.

9 sum π

10 et Tg: ac cett.

11 et non π: nec k: et cett.

12 istud TEπ: om. cett.

13 at Lambinus: aut T: an cett.

14 amplissimus hoc loco hab. T, ante fam. cett.

15 non om. cod. H. Stephani

16 pater tuus del. Rinkes

17 hanc enim π

18 pericula propuls. T: propuls. pericula cett.

19 at erat Halm: aderat Ta: et (om. et π) erat cett.

20 quibus non irascebamini del. Campe

21 vetere (-rẽ a) Ta: veteri cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: