[55]
per quas ille precibus
a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat,
neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium,
C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta
est. 'at praefuit familiae Cornelius1, libertus eius2.' iam si
in paranda familia nulla suspicio est, quis3 praefuerit4 nihil ad
rem pertinet; sed5 tamen munere servili6 obtulit se ad ferramenta
prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni
tempore7 per bellum8, Fausti libertum, administrata est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Cornelius del. Manutius
2 libertus eius (i. e. L. eius) supplevi: notam L (=libertus) excidisse vidit Orelli, qui P. L. (i. e. Publi libertus) coni.
3 quis Ta: quod cett.
4 praefuerit T: praefuit b2ψ1ς: profert cett.
5 sed fort. is
6 Servili Lag. 9, Madvig (melius esset Servi, i. e. Serv. Sullae, cf. § 6)
7 omni tempore hoc loco hab. T. post libert. cett.
8 Balbum E
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.