previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore1, auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae2 defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est3 defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt4, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. [5] an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego5 illum in locum atque in hanc excelsissimam6 sedem dignitatis atque7 honoris multis meis ac8 magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte9 id offendit quod ego, qui in10 hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis11 iudicium meum et horum par atque unum fuisse. [6] quis nostrum adfuit Vargunteio? nemo, ne hic quidem Q. Hortensius12, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium13, quis M. Laecam, quis C.14 Cornelium defendendum putavit, quis eis horum15 adfuit? nemo. quid ita? quia ceteris in16 causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos17 esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa18 verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum19 quem obstrictum esse patriae parricidio20 suspicere. [7] quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? immo etiam testimonio plerique laeserunt. statuerant tantum illud21 esse maleficium quod non modo non22 occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet23.


1 hoc honore Te: honore hoc cett.

2 innocentiam P. Sillae e: innocentem P. sillam (syllo T) cett.

3 est hoc loco hab. T, ante una e, post una cett.

4 adsunt edd. VR: assunt codd.

5 cum ego cod. Halmii: quorum ego (ope add. ς mg., auxilio add. b2ψς) mei

6 excelsissimam e: celsissimam cett.

7 atque et e

8 ac et T

9 forte e: om. cett.

10 in e: om. cett.

11 aliis Te: ceteris cett.

12 Q. om. e

13 Publium P. Lentulum ς

14 C. suppl. Manutius

15 iis horum Garatoni: horum iis πk: his horum cett.

16 in ceteris e

17 deserendos e: defendendos cett.

18 culpa est Tk: culpa e

19 eum om. T

20 parricidio TEeaπ: om. cett.

21 illud tantum T

22 modo non modo e

23 debet e

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: