previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse1? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. [8] hanc mihi tu si propter meas res2 gestas imponis in omni vita mea3, Torquate, personam4, vehementer erras. me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura5 esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. [9] qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est6 omnium causa. nihil erit7 quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. nulla est enim in re publica mea causa8 propria; tempus agendi fuit mihi magis9 proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego10 tunc princeps11 ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus. [10] 'in Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum12 inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio13 laesum esse Autronium. videor enim iam14 non solum studium ad defendendas causas verum etiam15 opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate16 utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.


1 afuisse Lambinus: affuisse (abf. b2cχ) codd.

2 meas res Te: res meas cett.

3 mea vita T

4 Torq. personam Te: personam Torq. cett.

5 nec natura nec patria e

6 bonorum est T: bonorum e: est bonorum cett.

7 erit est eb1k

8 mea causa Te: causa mea cett.

9 mihi magis Tb1: magis mihi cett.

10 ego Te: om. cett.

11 tunc princeps Teπk: princeps tunc cett.

12 sum Teb1: sim cett.

13 testimonio fort. delendum

14 iam Teaπ, Schol.: om. cett.

15 etiam Teπ, Schol.: om. cett.

16 ego et moderate Te: et moderate ego cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: