previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [83]

sed quid ego?1 qui Catilinam non laudavi, qui reo Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum2 inducam, cuius nuper ferrum rettuderim3 flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque4 est in5 hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur? [84] 'quid ergo? hoc tibi sumis,' dicet fortasse quispiam, 'ut, quia tu defendis6, innocens iudicetur?' ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum7 obtuli pro patria8 periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut ego9 mihi plus appetere coner quam quantum10 omnes inimici invidique patiantur. [85] grave esse videtur eum11 qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defenderem, si coniurasset.' non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.' ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia12, caverem omnia13, dico hoc quod initio14 dixi, nullius indicio15, nullius nuntio16, nullius suspicione, nullius litteris17 de P. Sulla1819 rem ullam ad me esse delatam.


1 quid ego? a, Reid: quid? Ego cett.

2 et animum Sylvius: et (om. ς1) in animum codd.

3 rettud. Halm: retud. codd.

4 quisque Tπς1b1: quisquam cett.

5 in del. Lambinus

6 defendis TEπb2c: defenderis cett.

7 meum caput E

8 patriae codd.: corr. ed. Crat.

9 ego eo Taς1bχ

10 quam quantum quamquam tum TEa

11 esse videtur eum TEk: esse eum (eum esse πg) videtur cett.: fort. esse delendum

12 crederem non omnia E: non crederem omnia cett.

13 multa ... caverem omnia om. T

14 in initio T

15 iudicio E

16 nullius nuntio E: om. cett.

17 nullis litteris ςbgp

18 de P. de re p. abgpχς: de reatu P. ς mg.

19 Sulla TEπ: Sullae cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: