previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [86]

quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae1 praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum2, qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi. itaque idem ego ille qui vehemens in alios3, [87] qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum4 fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omnium5 una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor6. [88]

nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae7 quibus laetari ac8 perfrui possit? domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum9 recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt10. sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris11 in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit12, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. [89] hic13 vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut14 adflicta patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera iudiciorum15 et fori quam campi et16 disciplinarum. non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita17 teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur?


1 rei p. TEπa: imperio cett.

2 qui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett.

3 in alios del. Madvig

4 tum TE: tunc cett.

5 amissa omnium TE: omnium amissa cett.

6 ducor Tπ: adducor b2c

7 reliqua vitae E: vitae reliqua c

8 ac TEπk: et cett.

9 pristinum E: om. cett.

10 ceciderunt bc1

11 sceleris TE: generis cett.

12 ne denique ... metuit TE: om. cett.

13 hoc T parvus TEπk: patruus cett.

14 at ut TEπ: ut apc: at (ac g) cett.

15 itinera iudic. TE: iudic. itinera cett.

16 campi et E: et T: om. cett.

17 hac vita TEπ: vita hac cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: