[88]
nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum,
misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae
calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed
ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus,
quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae1 quibus
laetari ac2 perfrui possit? domus erit, credo, exornata,
aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum
pristinum3 recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt,
omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta
unius iudici calamitate occiderunt4. sed ne exstinctor patriae,
ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti
sceleris5 in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique
hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur;
huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit6,
cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam
memoriam dedecoris relinquat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.