previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [14] et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite.

multa, cum essem consul, de summis1 rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium2, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio3. multum haec vox fortasse valere deberet4 eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se5 nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. sed ego nondum utor6 hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim7 Sullam defendere. [15] quae enim Autroni fuit8 causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque9 voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. [16] hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri10 quidem sermone et congressu coniungeretur. [17] illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices11, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas12, fascis13, signa, legiones14, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur15 huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos16 calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.

propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui.


1 summae Lambinus

2 indicium ab2χψ1: iudicium cett.

3 nulla suspicio del. Mommsen (cf. § 20)

4 valere deberet Tea: deberet valere cett.

5 is se Te: ipse cett.

6 utar Teπ: utor cett.

7 non affuerim Teπ: affuerim ab1: abfuerim cett.

8 fuit Autronii Schol.

9 atque et ec

10 mediocriter Reid

11 iudices eaπςb1

12 tubes Tb1: tube e

13 fasces e: falces cett.

14 legiones del. Wolff (malo numero): legionis A. Augustinus: fort. legionum

15 putant e

16 flammandos e

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: