previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [26]

ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium ab1 senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? ceteri2 sibi haberent3 honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non4 rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest? [27] longe abest a me5 regni suspicio; si quaeris qui sint6 Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim7 urbem hanc et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me8 periculum redundarit9. [28] etenim in qua civitate res tantas10 gesserim memini, in qua11 urbe verser12 intellego. plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli13, iudices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti14 feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. qua re non sum nescius quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum15.


1 ab Te, Schol.: a cett.

2 ceteri supplevi

3 haberent haberent alii Sylvius

4 modo non modo ς vocatio ea

5 a me Ee: om. cett.

6 sin e

7 periculis erip. Te: erip. periculis cett.

8 me me ipsum e

9 redundarit TEe: redundabit cett.

10 rem tantam Schol.

11 in qua b1k, Schol.: et in qua (qua in T) cett.

12 verser (-or π) TEeπ, Schol.: om. cett.

13 repuli eψ2c

14 sicuti Te: sicut cett.

15 esse bellum susceptum T: bellum susceptum esse e

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: