[39]
sed ego in
iudiciis et in1 quaestionibus2 non hoc quaerendum arbitror,
num purgetur aliquis3, sed4 num arguatur. etenim cum se
negat5 scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat
se nescire? 'sublevat apud Gallos.' quid ita? 'ne indicent.'
quid6? si periculum esse putasset ne illi umquam
indicarent, de se7 ipse8 confessus esset? 'nesciit9 videlicet.'
credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris
certe sciebat; etenim10 domi eius pleraque conflata esse constabat.
qui11 negare noluit esse in eo numero Sullam quo
plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est,
se12 nescire dixit. atque13 hoc perspicuum est, cum is qui de
omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse14
negationis huius quam si15 extra coniurationem hunc esse se
scire dixisset. nam cuius scientiam de omnibus constat
fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. sed
iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum
satis est contra Sullam nihil esse in indicio16.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et in Te: et cett.
2 in quaestionibus et indiciis Schol.
3 aliqui Schol.
5 se negat Teπ: negat se cett.
6 quod Te
7 se om. e
8 ipse T, Ernesti: ipso cett.
9 nescit T videlicet Taπ: om. e: iudices cett.
11 qui quia Madvig
12 se π: om. cett. (post nescire suppl. Lambinus)
14 esse vim ec
15 quam tum si c2
16 indicio Te: iudicio cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.