[51]
at accusat C.1 Corneli filius et id aeque2 valere debet ac
si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod
praemi solet esse in indicio3, reliquerit, quod turpitudinis in
confessione, id per accusationem fili susceperit! sed quid
est tandem quod indicat4 per istum puerum Cornelius? si
vetera5, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit6
Hortensius; sin, ut ais, illum conatum7 Autroni et Catilinae,
cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt,
caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus
—sed8 quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices,
nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio
firmo amicorum Catilinae tum et9 Autroni copias et
conatum repressi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.