10.
[24]
audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum
honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt,
fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt,
quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus1,
deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil2 amplius.
quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius?
[25]
Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi
hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum
est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur.
quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum
convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in
locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut
caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt,
potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo
malo seiungere?
[26]
at istuc totum '“dolo malo”' additur in
hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id
ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis;
profecto quin ita sit non dubitabitis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.